monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 16
Noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est. Semel diximus exasperationem, sive irritationem, Septuaginta amaritudinem ponere. Quod ergo dicit, hoc est: Non debes eos imitari, ad quos corrigendos mitteris, ne peccatum simile similem mereatur et poenam.